Lineamenta generalia de la Societad Sacerdotal de la Santa Cruz, presentados al Obispo de Madrid-Alcalá, al solicitar, el 13-VI-1943, la erección como Sociedad de vida común sin votos.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

AGP, Sezione Giuridica, 111/15079.

SOCIETAS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS

I

SOCIETATIS NATURA

1. "Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis" est societas praeferenter clericalis in communi viventium sine votis, ad normam tit. XVII, Lib. II Codicis I. Canonici constituta. Communitas autem vitae lato sensu sumitur (Cfr. C. 487).

2. Finis ejus generalis sanctificatio membrorum per consiliorum evangelicorum exercitium et constitutionum propriarum observantiam; specificus autem, adlaborare ut pars intellectualis et directiva civilis societatis Christi Domini praeceptis immo et consiliis adhaereat.

3. Ad hunc finem obtinendum "Societas Sacerdotalis S. Crucis exigit, imprimis, in eius membris maximam animi culturam, tum in rebus spiritualibus, tum in scientüs sive ecclesiasticis sive prophanis, uti melius infra patebit; fovet perfectam adimpletionem munerum professionalium, quibus non renuntiat; utitur praesertim quadam propria apostolatus su¡ forma, dicta "Opus Dei", qua melius vim et efficatiam actionis.apostolicae in Societatem inducat.

4. "Opus Dei" duplicem habet sectionem, alteram ab altera penitus distinctam et separatam, hominum, nempe, et mulierum. Illa inter homines apostolatum prosequitur; haec inter mulieres. Illa praeterea, praebet Societati Sanctae Crucis membra, ita, ut nemo in Societatem cooptar¡ valeat qui primitus per aliquod tempus in "Opere Dei" non probe militaverit.

5. Societatis Sanctae Crucis spiritus proprius est zelus apostolicus, poenitentia, humilitas collectiva, submissio Auctoritati Ecclesiasticae, aestuans erga Christum, Virginem Mariam, Romanum Pontificem amor.

6. Sodales Societatis Sanctae Crucis religiosorum perfectionem aemulantur, quin nec illorum vota emittant nec aliquod externum signum in personis vel in domibus appareat quod religionem redoleat. Sacerdotes vestem clericalem, laici autem communes aliorum propriae classi respondentes deferunt.

7. Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis habet quoque speciales patronos quos singularis devotione prosequitur, videlicet: SS. AA. Michaél, Gabriel et Raphaiel; et SS. Ap. Petrum, Paulum et lohannem quibus diversae Societatis activitates singulariter consecrantur.

II

SOCIETATIS CONSTITUTIO ET ACTIVITAS

8. Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis constat duabus sectionibus, sacerdotali nempe et laicali, quin tamen veras classes diversas ad sensum juris religiosorum constituant (cfr. C. 558); quinimmo sectio laicalis est velut gradus ad sacerdotalem cum ab ipsa Sacerdotes seligantur, in eaque preparentur.

9. Utraque sectio componitur membris seu socos supernumerariis, qui dum perfectioni evangelicae acquirendae se devovent, operibus apostolatus Societatis proprus incumbunt; numerarais, qui praecipuis muneribus directionis Societatis designantur; electis, qui voce activa ad electionem Praesidis Societatis donantur.

10. Ad Sacerdotium vocatio fit a Praeside Societatis, audito suo Consilio; ordinationis autem titulus est "Societatis" (C. 982). Nemo ad ordines promovetur qui perpetuo Societati non sit adscriptus.

11. Quicumque Societati cooptatur, absque alio inter socios supernumerarios adcensetur; ad alias autem categorias accessum jubet Praeses gradatim et audito proprio Consilio

12. Ut quis electus designar¡ possit requiritur: a) ut sit socius numerarius; b) ut sit triginta saltem annos natus; c) ut Societatis probe noscat historiam, spiritum et traditiones; d) ut iam a novem saltem annis in Societate militaverit; e) ut eidem servitia egregia praestiterit; f) ut horno consilii demonstretur, prudens, atque pietate solida praeditus; g) denique ut cultura religiosa et propria suae professionis praemineat.

13. Salvo praescripto can. 542, nequeunt admitti in Societatem Sacerdotes saeculares, alumni Seminariorum, religiosi et etiam qui tantum novitius vel postulans in aliqua religione fuit, aut alicuius Scholae Ap. alumnus.

14. Item a Societate excluduntur qui adulti baptismum receperunt, et qui tribus iam generationibus, saltem ex una linea, ascendentes catholicos non habuerint.

15. Praeterea ut quis in Societate admittatur requiritur praeter alia requisita iuris communis et specialem ad ministerii Societatis aptitudinem, ut titulum academicum alicuius Universitatis civilis ve] aequipolientis Status Facultatis possideat, necnon ut iam in ejusdem Societatis opere proprio sese exercuerit.

16. Admissio ad Societatem pertinet ad Praesidem, audito eiusdem Consilio.

17. Quis Societati incorporatur.Jidelitate qua socius in perpetuum Societati se devovet. Incorporationi precedit periodus probationis decem et octo mensium, et oblatio temporaria per quinque annos renovanda.

18. Circa dimissionem sociorum, post factam incorporationem, applicantur congrua congruis referendo canones de dimissione religiosorum.

19. Societas habet domicilia in quibus socii commorantur propriam cuique activitatem apostolicam et professionalem exercentes. Sacerdotibus incumbit formatio spiritualis aliorum sociorum, directio spiritualis praesertim intellectualium; ad hoc domus exercitiorum instituunt atque alia sacerdotalia munera exercent. Laici eidem operi coadiuvant et apostolatui exemplo, conversatione, amicitia, exercitio munerum publicorum.

20. Societas praesertim incumbit constitutioni et moderationi "Operis Dei", duplici classi, hominum et mulierum, quo speciali ratione utitur ad proprium ministerium explicandum

Hoc Opus habet propriam constitutionem; regitur specialibus statutis.

21. Socii sive numerarii sive supernumerarii cedunt Societati quidquid industria lucrantur; de administratione usu et usufructu propriorum bonorum libere disponunt, etiam favore Societatis: quae, de caetero, sociorum familiis forte indigentibus maxima generositate providet. Eisdem sociis Societas suppeditat quidquid ad eorum victum, studium, activitatem professionalem indigent.

22. Maxima diligentia cultura sociorum exigitur: Sacerdotes una saltem laurea doctorali praediti sint oportet: laicis speciali cultura religiosa impertitur. Ad hoc singulis Territoriis centra studiorum constituuntur ubi ecclesiasticae disciplinae serio excoluntur.

23. Ad pietatem autem singulorum membrorum fovendam, hic ordo vitae proponitur: Singulis diebus: operum Deo oblatio; oratio mentalis unius horae spatio; Sancta Missa; Communio; Sanctissimi Visitatio; lectio spiritualis; Preces; Rosarium Mariale quindecim mysteriorum; discussio conscientiae. Hebdomadarie: Confessio sacramentalis; aliqua mortificatio corporalis; recitatio sabbatina antiphonae Salve Regina. In mense: recollectionis dies. Annatim: spiritualia exercitia. Semper, cura speciali fovetur: Dei praesentia; sensus filiationis divinae; spirituales communiones; gratiarum actiones; actus reparationis; orationes jaculatoriae; mortificatio; studium; labor; ordo; laetitia.

24. Ad accuratiorem ipsius ordinis vitae adimpletionem, singulis hebdomadis, ubi Societas suam explicat activitatem, Circulus brevis habetur, qui religiosorum nonnullorum culparum capitulo quadamtenus assimilari valet.

25. Cum Societas Sanctae Crucis ut melius suum finem prosequatur externe uti simplex societas apparet, sese ubique locorum, accomodat legibus quae pro societatibus latae fuerint.

III

REGIMEN

26. Societas Sanctae Crucis comprehendit regimen generale, territoriale et locale. Illud Societatem universam omniaque eiusdem opera afficit; istud, socios et activitatem determinati territorii; hoc, diversa centra localia.

Universa regiminis munera temporaria; admittitur tamen reelectio.

A. REGIMEN GENERALE

27. Universam Societatem regit Praeses qui "Pater" dicitur, estque semper Sacerdos.

28. Deligitur ad normam iuris inter Sacerdotes "electos", a Consessu generali notabiliorum membrorum Societatis, id est, ab illis qui Consilium Generalem constituunt et ab omnibus socüs electis.

29. Praeter requisita generalia iuris communis, sit Pater quadraginta annos natus.

30. Pater adiuvatur in ordinario regimine Societatis a Consilio, quod constat Secretario Generali, tribus Vicesecretariis, et Missis seu delegatis ex unoquoque Territorio delectis. Pater Consilium audit in praecipuis negotüs Societatis.

31. Proximus post Patrem venit Secretarius Generalis, qui specialiter eidem adsistit in expediendis negotüs Societatis, eumque in absentüs et infirmitatibus supplet. Designatur a Patre inter Sacerdotes electos, audito Consilio.

32. Vicesecretarü deliguntur inter socios electos et eodem modo designantur; possunt semper iterum ad idem munus designara. Hi praeponuntur diversis activitatibus Societatis, deque eis Patri et Consilio referunt.

33. "Missi" seu delegati territoriales, item inter socios electos designantur a Patre, audito Consilio: incumbunt negotüs proprüs cuiusque Territorii de quibus Patri et Consilio referunt.

34. Ut bono spirituali et corporali valetudine Patris consulant adsunt duo Custodes (admonitores) qui tamen ratione muneris Consilium non ingrediuntur. Designantur a Patre inter novem socios electos a Consilio praesentatos.

35. Vicepraeses, si de judicio Patris aut Consilü necessarius sit, Patrem adjuvat et sustituit absentem aut impeditum; emortuo Patre Societatem regit ad electionem usque novi Patris. Designatur a Patre cum Consilio.

36. Ad rem oeconomicam gerendam est instituta "Consultatio Tecnica Generalis" cui praeest Administrator, ex socüs electis a Patre designatus, audito Consiho Generali. Ei adsistunt aliqui socü numerarü a Patre nominati, ex propositis ab ipso Administratore Generali.

37. Consultationis tecnicae generalis est rem oeconomicam administrare sub vigilantia Patris et Consilü quibus de eadem administratione sexto quoque mense refert.

38. Administrationi Generali devolvuntur: a) Contributiones Administrationum Territorialium; b) Dona Societati in genere facta; e) Summa notabilis quae supersit Territorio quaeque destinationem specialem non habuerit

B. REGIMEN TERRITORIALE

39. Diversae circunscriptiones territoriales in qua Societas distribuitur, reguntur "Commissione Territorial¡" sub dependentia immediata a Patre et a Consilio Generali.

40. Commissiones Territoriales constant "Consiliario", qui Commissioni praeest, "Defensore" et tribus aliis membris, "Vocales" appellatis. "Missus" seu delegatus territorialis (cfr. n. 33) ius habet Commissioni proprii territorii interviniendi, et sedet post "Consiliarium".

41. "Consiliarius" nominatur a Patre, audito Consilio Generali, estque socius saltem numerarius et, ut plurimum, Sacerdos.

42. "Defensor", cuius est fovere spiritum et observantiam in proprio territorio, eodem modo ac Consiliarius nominatur, estque etiam communiter Sacerdos. Speciale huius munus est referre Patri eiusque Consilio circa admissionem sociorum. In Commissione Territoriali post venit Consiliario.

43. "Vocales" designantur a Patre audito Consilio Generali, Consiliario et Defensore Territoriale.

44. Ad rem oeconomicam gerendam sunt in singulis territorüs "Consultationes Tecnicae Territoriales", quibus praesunt Administratores a Patre nominati audito Consilio inter socios numerarios.

45. Consultatio Tecnica Territorialis habet Assessores nominatos a Consiliario cum Defensore, audita Consultatione, inter numerarios Territorii.

46. Consultatio Tecnica rationes oeconomicas proprii territorii tertio quoque mense ad Consultationem Tecnicam Generalem remittit.

C. REGIMEN LOCALE

47. In omnibus domibus Societatis, ubi adest sufficiens numerus sociorum, habetur etiam regimen locale, compositum ex Directore, Digniore et Administratore.

48. Director nominatur a Consiliario, audito Consilio Territoriali, Patre probante: in negotiis alicuius momenti Dignioris consilium exquirit.

49. Dignior a Consiliario eodem modo nominatur: post venit Directora eumque supplet.

50. Administrator rea oeconomicae domi incumbit; nominatur a Consiliario, audito eius Consilio, etiam Patre approbante. Singulis mensibus ad Administratorem Territorialem rationem administrationis localis impensarum et expensarum remittit.

51. Data natura Societatis, in administrandis bonis, praeter praescripta iuris communis tales societates afficientia, habentur regulae propriae.

52. Denique in operibus propriae activitatis complendis Societas Sanctae Crucis, omnimodam submissionem profitetur Ordinariis locorum, quibus efficacius quo possit adiumentum praestare cupit "adhuc autem et animam suam", ad animarum salutem, ad honorem et incrementum Sanctae Romanae Ecclesiae, ad laudem et gloriam Dei et Domini Nostri Jesu Christi. Amen.

  • A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes