Decreto Primum inter, de aprobación definitiva del Opus Dei y sus Constituciones, como Instituto Secular de derecho pontificio; 16-VI-1950.

“El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”. Libro escrito por A. de Fuenmayor, V. Gómez-Iglesias y J. L. Illanes

AGP, Sezione Giuridica, V/15097.

SEGRETERIA

DELLA

SACRA CONGREGAZIONE                                     Num. Prot. 1. S. 1-47.

DEI RELIGIOSI

DECRETUM

Primum inter Instituta saecularia quod promulgata Constitutione Apostolica "Provida Mater Ecciesia", ad ipsius Apostolicae Constitutionis normam, Laudis Decretum promeruit, indeque iuris pontffccii evasit, fuit Institutum quod Opus Dei audit. Ipsum, Matriti anno MDCCCCXXVIII a Rev.mo Patre Domino Iosepho Maria Escrivá de Balaguer conditum, die XIX martii an. MDCCCCXXXXI ab Episcopo Matritensi ad formam Piae Unionis redactum fuit. Postea, ita florens apparuit tum alumnorum copia, tum uberibus fructibus ubicumque collectis, ut, Sancta Sede ad normam iuris consulta (can. 492, § 1), veniaque pontificia die XI octobris an. MDCCCCXXXXIII obtenta, ipse Exc.mus Episcopus Matritensis praefatum Institutum in Societatem vitae communis sine votis publicis, die VIII decembris eiusdem anni, canonice erexit.

Ex Laudis Decreti concessione, atque ex pontificia Constitutionum approbatione, hisce decurrentibus annis novus mirabilis expansionis impetus Instituto obvenit. Atque in primis numerus sodalium, qui Deo et animabus in Instituto plene consecrantur, ita, Dei benignitate, multiplicatus fuit, ut parvum granum sinapis in dominico agro seminatum, quasi in magnam arborem mirum in modum creverit. His viris ac mulieribus omnino Deo et Ecclesiáe consecratis addi debent non pauci qui diversis regionibus Instituto ut membra Supernumeraria addicta fuerunt, quae strenue proelia Domini totis viribus proeliantur. Quoad expansionem territorialem, ¡am plus quam centum Instituti Opus Dei sedes numerantur in pluribus Europae nationibus, in Americis Septentrionali; Centrali et Meridionali, atque in Africa diffusae.

Huic singular¡ diffusioni ac multiplicationi, impulsio, intentio atque efficacia ministeriorum Operis Dei adaequate respondent. Quibus permotus, ut necessitati atque utilitati consuleret, Rev.mus Pater Dominus Fundator preces ad SS.mum Dominum Nostrum Pium, Divina Providentia Papam XII, una cum suo Consilio Generali, supplices dedit ut, ceteris dilationibus omissis, statim Decretum definitivas approbationis Instituti ac Constitutionum Operi Dei concederetur. Ad rem plenius declarandam obtulit insuper Operis Dei solidam atque in iure fundatam illustrationem: et par¡ tempore, centum ac decem Praesules, inter quos duodecim Em.mi Patres Cardinales -ex ipsis, quatuor e Curia Romana- ac sex et viginti Exc.mi Archiepiscopi, proprias Litteras Commendaticias, laudibus plenas, ad Sanctam Sedem miserunt ut SS.mus Dominus gratiam a laudato Instituto expostulatam benigne elargiri dignaretur.

Omnibus collectis paratisque documentis ad concessionem Decreti approbationis definitivae spectantibus, ceterisque necessariis ex praxi stiloque Curiae, res, in Commissione Consultorum semel iterumque discussa atque ad trutinam revocata, cum Consultores omnes expostulatae concessioni favissent, ad Congressum plenum die I aprilis labentis anni Maximi Iubilaei, MDCCCCL, relata fuit.

Congressus plenus, precibus meritissimi Conditoris Operis Dei aures praebens, concessionem approbationis definitivae decrevit. Ipse Congressus, praeside Em.mo Sacrae Congregationis Cardinali Praefecto, voluit etiam, relate ad Constitutiones, ut quae Institutorum novitate difficultatem quamdam offerre viderentur, audito Rev.mo Patre Domino Fundatore Operis Dei, ex allatis ab ipso declarationibus ac commentariis, a Commissione Consultorum dilucidarentur.

Post satis longum rerum omnium examen, quae ratione novitatis peculiarem difficultatem prae se ferebant, Constitutiones accurate in singulis fixae ac definitae fuerunt. Praecipua quae ad Instituti ordinationem, compaginem rationemque pertinent, ne dubium quodlibet in posterum remaneat, hic breviter expresse recensere visum est:

I. NATURA ET RATIO INSTITUTI OPUS DEI.

Opus Dei est Institutum saeculare ad normam Const. Ap. "Provida Mater Ecclesia", cuius membra ad perfectionem evangelicam completam in saeculo adipiscendam et exercendam efficaciter tendunt et se tota apostolatui dedicant ("Provida Mater Ecclesia", Art. 1). Haec plena totius vitae ad perfectionem atque apostolatum in saeculo consecratio, practice et efficaciter obtineri debet: per consilia evangelica votis socialibus, seu privatis recognitis, temporariis prius, perpetuis postea firmata; per virtutum moralium et christianarum exercitium, et speciatim per laboris quotidiani ordinarii et professionalis sanctificationem; et, denique, per observantiam piorum officiorum, quae ad vota sustinenda, fovenda et exequenda necessaria moraliter sunt.

Finis Instituti Opus Dei aspectus genericus est Dei gloria ex fliali dilectione. omni studio per Christum Dominum, cum Ipso et in Ipso, quaerenda, atque sanctificatio sodalium in saeculo peragenda. Aspectus vero peculiaris, arete atque intrinsece cum sanctificatione atque spiritu Instituti perpetuo coniunctus (Ioann. XVII, 19) est totis viribus adiaborare ut classis quae dicitur intellectualis, quaeque, vel ob doctrinam, qua pollet, vel ob munera, quae exercet, vel ob dignitatem, qua insignitur, est moderatrix societatis civilis, Christi Domini praeceptis adhaereat, ipsaque in praxim deducat: et etiam inter omnes classes civilis societatis vitam perfectionis in saeculo fovere et diffundere, atque viros ac mulieres informare ad apostolatum in saeculo exercendum.

Etsi Opus Dei, ex ordinaria membrorum suorum condicione Institutum laicale videtur (cc. 488, 4°; 673; § 2; Const. "Provida Mater Ecclesia", Art. 1) tamen, ultra ipsum, Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis quoad illa, quae ipsam ipsorumque membra directo tangunt, Instituti clericalis figuram induit. Immo, eo quod Societas Sacerdotalis Sanctae Civcis totum Opus Dei penitus informat et penetrat, non quidem singulis membris laicis officia, iura et privilegia clericalia applicantur: sed totum Instituti Opus Dei corpus, ad normam Constitutionum praescriptorumque Sanctae Sedis, Institutis clericalibus iuridice aequiparatur.

II. INSTITUTI ORDINATIO.

Opus Dei duplici veluti corpore constat, virorum scilicet et mulierum, sub unico Superiore seu Praeside Generali, quem Patrem appellant.

Utrumque ex his duobus corporibus utitur propria, ideoque prorsus seiuncta hierarchia, in singulis regiminis gradibus. Inter se tamen binae huiusmodi Instituti partes communi spiritu ascetico et apostolico, generalibus praescriptis in quibus hic communis spiritus definitur, atque efficaci virium et laborum coordinatione, arete coniunguntur ad apostolatum unum, compactum, magisque intensum atque completum, sub unica suprema auctoritate, reddendum.

In Sectione virorum, classis sacerdotalis subnotanda est. Ob integram demissamque venerationem qua sodales omnes Sacerdotium prosequuntur, haec sacerdotalis condicio, quamvis classis diversa iuridice in Instituto Opus Dei consideranda non sit, cardinale momentum in Instituto habet, praecipuas ex regula in ipso directionis functiones exercet, et merito quasi eiusdem animam constituere censetur.

Condicio tamen sacerdotalis in Instituto peculiarem categoriam atque sociale corpus constituit (Const., n. 1), quod proprio etiam nomine insignitur, scilicet: Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis. Et ex laudato erga Sacerdotium venerationis sensu, qui omnia in Opus Dei vivificat, communi titulo Opus Dei praemittitur huius Societatis Sacerdotalis denominatio, ita ut recognitus Instituti titulus completus sit: Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis et Opus Dei.

Ceterum, omnes omnino Instituti sodales eodem spiritu ascetico et apostolico vere sacerdotali informantur (I Petr. II, 5, 9), omnes in unum consummari contendunt (loan. XVII, 23), adeo ut condicio laicalis solidis et authenticis virtutibus sacerdotalibus informetur, sanctitatem sacerdotalem penitus colat et quodammodo veluti gradus ad Sacerdotium habeatur. Omnes igitur sodales laici Numerarü vere parati ad ipsum inveniuntur, si, sacerdotalis vocationis signis in eis legitime repertis, ad altare a Praeside Generali invitentur.

In Sectione virorum, illi prae primis recensendi sunt qui ipsius membra proprio strictoque sensu dicuntur, et Numerar¡¡ audiunt. Ipsi, superatis omnibus praescriptis probationibus riteque emerso formationis tempore, votis socialibus Instituto incorporantur. Numerarias Oblati proxime accedunt. Hi, ob peculiarem suam vocationem, aut quia diversis rationibus praepediuntur quominus Numerarü evadere valeant, in hac altera categoria sodalium manent, quin proinde omnibus Numerariorum iuribus frui ipsorumve officüs singulis ligar¡ possint. Oblati tamen omnia habent quae in Constitutione Apostolica "Provida Mater Ecclesia" ad completam perfectionis professionem exiguntur (Art. III). Praeterea, etsi vitam familiae in Instituto ex regula non agunt, votis tamen socialibus Operi Dei incorporantur; et fere omnibus Constitutionum et Statutorum pro Numerarais praescriptis subüciuntur. Oblatos sequuntur Supernumerarii, qui consiliorum evangelicorum in proprio statu professione, atqué spiritus et apostolatus Instituti participatione, ipsi associantur.

In Sectione autem mulierum Operis Dei distinguendae prae primis sunt sodales Numerariae. Hae, par¡ ratione ac Numerarii, votis socialibus temporariis prius et postea perpetuis, rite superatis probationibus, Instituto ligantur. Omnes vitam familiae in Opere Dei ex regula ducunt, et omnibus singulisque praescriptis Constitutionum subiiciuntur. Inter Numerarias, ratione praecipue ministeriorum quibus ipsae in Instituto occupantur, duplex sectio distinguitur, scilicet: illarum quae simpliciter Numerariae audiunt, et earum quae Numerariae Inservientes nuncupantur. Utraque haec sectio in unum revera fusa et consummata prorsus est. Inservientes, ad exemplum Domini, qui ministrare venit et non ministrara (Math. XX, 28), et Beatae Virginis Mariae, Ancillae Domini (Luc. 1, 38), vera humilitate et charitate actae, manualia domestica ministeria, quae Marthae dicuntur, interiore autem Mariae spiritu animatae, exercent, ipsisque speciatim destinantur: Superiorum tamen iudicio, participare poterunt labores alterius categoriae, in apostolatus subsidium. Etiam in mulierum Sectione Oblatae et Supernumerariae admittuntur, eadem ratione ac Oblati et Supernumerarii in Sectione virorum.

Desiderio acta professionem authenticae et completae perfectionis ínter sacerdotes dioecesanos excitandi, fovendi dirigendique, Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis sibi sacerdotes ut Oblatos et Supernumerarios adscribit, prout plene vel minus plene pro singulorum vocatione perfectionem in Societate ipsa profitentur, quin eorum dioecesana condicio plenaque Ordinarias subiectio quoquo modo ex hac consecratione afficiatur. Spiritus quo hi sacerdotes informantur, ita exprimi potest: "nihil sine Episcopo", quod parí prorsus modo complecti debet tam eorum Domino in Societate consecrationem, quam omnem ipsorum vitam sacerdotalem. Finis vero peculiaris horum sodalium est vitam perfectionis atque sensum plenae Ordinariis deditionis impense in clero dioecesano promovere; et inter sacerdotes cleri dioecesani vitam communem fovere, prout Ordinario loci expedire videatur.

III. APOSTOLATUS SODALIUM INSTITUTI RATIO ATQUE OPERA.

Instituti sodales, speciali Dei vocatione, in saeculo vivunt: et, sub communibus vestibus vivendique rationibus, veluti ex saeculo ipso apostolatum exercent. Ut id praestare valeant, externe in omnibus, quae saecularibus sunt communia et a statu perfectionis non aliena, ut alii cives propriae condicionis ac professionis se gerunt, vestiunt vitamque ducunt.

Praeterea, in omnibus quae propriam saecularem professionem ac condicionem tangunt quaeque ad ipsam quoquo modo sese referunt, ut ala¡ cives negotiantur, quin tamen ulla ratione Ecclesiam vel Institutum ad respondendum iuridice vel moraliter ex suis actibus negotiisve cogant. Omnes civiles honestas professiones maxima sollertia exercent: et quamvis profanae sint, socii, saepius renovata intentione, fervido interioris vitae cultu, continua atque hilar¡ su¡ abnegatione, paenitentia duri tenacisque laboris qui sub omni respectu perfectus evadat, eas sanctificare iugiter satagunt.

Leges civiles reverentur atque officia civium singula fideliter ex conscientia observare nituntur, quin ullis iustis legibus seu ofciis, specioso quolibet praetextu, se subtrahere velint. Par¡ modo, omnia civilia politica aura, nullo imprudenter excepto, sibi vindicare debent atque ad bonum publicum tenaci animo exercere tenentur. Opus Dei nullam peculiarem politicam opinionem suis sodalibus imponit. Ab omnibus tamen prorsus sinceram ex conscientia Statui fidelitatem, atque ipsi in omnibus, quae licita sunt, obedientiam exigit.

Quo melius ut saeculares atque ex saeculo apostolatum exerceant, Operis Dei sodales potius singillatim quam collegialiter agunt et operantur. Omnes et singuli, quin ullus ex alterius labore excusar¡ possit, sive exemplo, quo semper et ubique inter cives, inter collegas, inter laboris socios, domi, in via, in officio, optimos sese exhibere conantur; sive actione personali; sive relationibus mentis animique contactibus omne genus, quibus fermentum in massa, sal in cibis, lux in tenebris (Math. XIII, 33; V, 13; V, 14,' 16) apparent, Ecclesiae regnique caelestis actuosi ac indefessi operarii sunt.

Formas collectivas apostolatus sodales non dedignantur, sed actionis externae -praecipue religiosae- formas seu associationes specificas, ex quibus Institutum publice subnotaretur, devitant. Utuntur potius, ut peculiar¡ suae missioni respondentibus, associationibus communibus et civilibus, ex. g. litterariis, oeconomicis, industrialibus, viribus exercendis, aliisque similibus. In omnibus tamen salus animarum ¡ex suprema esse debet, prout, Superiorum iudicio, locorum temporumque adiuncta exigere videantur.

Opera singula apprime respondent descriptae rationi apostolatus, qui ita apparere iugiter debet, scilicet: profunde humanus, annabilis, apertus atque sincerus, etsi discretione tactuque plenus.

In particulari, apostolatum omnes, viri praecipue,l, exercent:

1.- Per elevationem humanam, socialem, thecnicam et per sanctificationem laboris professionalis, ipsum ad maiorem aedificitionem maiusque semper animarum bonum convertendo, eorum praesertim quui eiusdem professionis socii sunt, illorumque etiam qui cum ipsis ve] sub ipsis sodalibus laborant. Omnibus, cum quibus professionis causa vel occasione quamlibet relationem habent, sese exhibere nitantur ut vivum, practicum, constans, com letum christianae fidelitatis exemplum, cuius vexilliferi esse in saeculo revea glo ara possunt. Speciali ratione, hunc constantem plenumque apostolatum exempli a tractionisque, ut veram actionem socialem exercere debent cum operarais, quos ira industriis ac professionibus adjutores, collaboratores operisque socios sub se ha' bent;

2.- Per exemplarem perfectamque munerum civilium ac politicorum omnis gradus adimpletionem, quae publicae legitimae Áuctoritates ipsis commiserint, vel ad quae concivium fiducia eos vocaverit;

3.- Per assiduam et consciam collaborationem ad solidam educationem religiosam, scientificam et professionalem iuvenum, qui studiis incumbunt, praecipue in Universitatibus et Scholis,Superioribus. Opus De¡ ordinarie collegia propria privataque, in quibus sodales collective instructionem '',impertiantur, ut specificam suam peculiarem apostolatus rationem non respicit. Praefert, quantum potest, suam in Scholis publicis anonymam collaborationem pra',estare. Tamen, ubi temporum et locorum adiuncta aliud ad bonum maius aniniarum suadere videantur, absque difficultate quamlibet Universitatum, Collegiorun vel Academiarum formam instituere valet. Illa actio et collaboratio omnes intIgralis et harmonicae educationis aspectus complectitur, nullo parvipenso vel minbris habito. Cooperantur, nempe: a) ad educationem intellectualem et professional'em, sive docendo in Universitatibus, Scholis Superioribus, etc, -dum possibile siit, publicis-; sive assistendo labora intellectuali, exercitationibus thecnicis, praeparati¡onibus scholasticis iuvenum; sive ipsos denique in Scholis applicationis, aut singillbtim, ad exercitium professionum instruendo ac praeparando; b) ad educationem moralem et religiosam in Collegiis ac Residentiis Universitarias, quorum regimen suscipiunt; c) ad educationem den¡que socialem, artisticam, physicam, etc., per so~ietates iuvenum omne genus ad peculiares fines ordinatas;

4.- Per ministeria diffusionis ac propagationis veritatis solidaeque christianae culturae. Omnibus, etiam modernioribus et moddlrnissimis rationibus emissionis ac reproductionis oralis et scriptae verbi imaginisq e, ad Ecclesiae defensionem animarumque utilitatem promovendam Opus Dei uti potest ac debet;

5.- Per investigationem scientificam; per assiduam publicationem librorum, elucubrationum, opusculorum studiorumque in iEphemeridibus et Collectionibus technicis, artisticis, scientificis, etc.; per collaboraltionem in Congressibus scientificis; per fraternum adiutorium catholicis scriptoribús praestitum, perque alia auxilia, quae alacrem scientiae apostolatum constituunt; I

6.- Inter peculiaria Operis Dei ministeria, hoc recenseri speciatim debet, quod iure meritoque Instituto carissimum est, scilicet: apostolatus ad fidem, vitam christianam, immo et piam, illos omnes trahendi et adducendi qui "ignorant et errant", vel qui a domo paterna diversimode prodigi longe absunt, aut passionibus seu praeiudiciis hostes Ecclesiae sese exhibent: praeterquam aliis apostolatus rationibus, etiam ipsorum collaborationem sive professionalem sive oeconomicam sive socialem prudenter quaerendo ad fila Instituti opera, quae omnibus patere possunt. Hac mente et hoc fine cooperatio petitur et ordinatur ut, ex ipsa, illi Dei gratiam ac misericordiam consequantur et ad fidem christianosque mores suaviter sed efficaciter trahantur;

7.-Denique per serenam, hilarem, perfectam omnium exsecutionem quae ipsis Superiores ubique terrarum committere censeant, prompti semper ac parati ad illas petendas regiones, in quibus Ecclesia persecutionem patiatur ve¡ quomodolibet ipsorum ministeria ve¡ operam materne invocet.

Semper et ubique sodalis Operis Dei Christi Domini pacem ac plenam securamque in Domino laetitiam secum fert, omnibusque hominibus bonae voluntatis amice offert; quinimmo omnes prorsus ea pace ac laetitia contagiare nititur, atque singulos ad haec tam suavia Divinae Bonitatis dona acceptanda atque gustanda suaviter compellit.

Opera apostolatus Sectionis mulierum:

Mulieres omnes ac singulae non solum specificum apostolatum exercent, sed praeterea communi apostolatui Instituti, rationibus et modis quae donis naturae et gratiae ipsis a Domino largitis adaequate respondent, cooperara debent. Praeter collaborationem igitur in operibus apostolatus supra descriptis -congrue tamen ac prudenter omnia ad peculiarem earum condicionem atque actionem accomodando- apostolatus mulierum Instituti haec opera insuper, ut sibi specialiter propria, vindicat:

1.-Regunt atque administrant spiritualium exercitiorum domos;

2.- Catholicae veritatis ac verae solidaeque culturae diffusioni scriptae ac pictae per editrices domos, per officinas librarias et ope bibliothecarum, etc., incumbunt: orali vero per cursus, instructiones aliaque id genus;

3.- Alias mulieres ad diversas apostolatus formas accuratissime praeparant, ope scholis, cursibus et exercitationibus;

4.- Omnibus mediis quae apta videantur modestiam christianam mulierum indefesse fovent, defendunt, vindicant;

5.-Eadem ratione ac supra dictum est, Residentias instituunt et regunt pro puellis et iuvenibus quae studiis vacant, earumque educationem sub omni respectu promovent;

6.- Scholas agricolas aperiunt ad christiane, socialiter et moraliter colonas instituendas, ubi in omnibus, quae ad officia industriasque spectant et mulieribus huius condicionis utilia sunt, eas apte instruunt; pariterque domos ad ancillas servitio domestico praeparandas erigere curant;

7.- Denique familiarem administrationem atque domesticam oeconomiam omnium domorum Instituti gerunt, e loco tamen penitus separato, ita ut ex canonica unius domus erectione, duae separatae domus iure exsurgant in unoquoque Operis Dei domicilio.

IV. SPIRITUS INSTITUTI OPUS DEI.

Instituti aspectus duplex, asceticus et apostolicus, ita sibi adaequate respondet, ac cum charactere saeculari Operis Dei intrinsece et harmonice fusus ac compenetratus est, ut solidam ac simplicem vitae unitatem necessario secum ferre ac inducere semper videatur. Huic forti vitae unitati, respondet spontanea magnanimitas, perpetuo renovata, in omnibus patens, omnibusque manifesta. Ex ipsa, ut Operis Dei sodalis, speciali vocatione signatus, Christi lesu fidelis miles in saeculo evadat (II Tim. II, 3), debet se totum et omnia sua in holocaustum offerre: "in simplicitate cordis me¡ laetus obtuli universa" (I Par. XXIX, 17).

Fundamentum solidum quo omnia in Opere Dei constant, radixque foecunda singula vivificans est sensus humilis ac sincerus filiationis divinae in Christo lesu. Donum pietatis ad omnia utile (I Tim. IV, 8), ex quo dulciter creditur charitati paternae quam habet Deus in nobis (I lo. IV, 16), ex quo Christus Dominus, Deus horno, ut frater primogenitus ineffabili sua bonitate sentitur, omnes sodales fraterna veraque pietate adstringit. Sensus gustatus paternitatis divinae, adoptivae filiationis ac fraternitatis in Christo, naturales veluti fructus in Opere Dei producit: amorem orationis et spiritum precum (Zac. XII, 10), ardorem et sitim interioris vitae, fiduciam filialem in paterna Dei Providentia atque deditionem serenam et iucundam divinae Voluntati.

Pietas Operis Dei simplex, sobria et virilis est in omnibus: deinde doctrinalis, perfecte assimilata ac renovata ex perpetuo et practico religionis studio; delectatur S. Liturgia, ipsamque et suaviter gustat et amice componit cum solidis formis, quae eam applicant vel complent, atque cum exercitiis personalibus meditationis ac contemplationis, examinum, mortificationum aliorumque similium.

Ex plena magnanimitate ac profunda vitae unificatione -Domino et Patri per Christum Dominum, cum unctione don¡ pietatis, totaliter consecratae et fratribus in communionem perpetuo traditae-, nascitur necessitas et veluti instinctus supernaturalis omnia purificandi, elevandi ad ordinem gratiae, sanctificandi et convertendi in instrumentum apostolatus. Hinc magna cura virtutum moralium, harmonica educatio humana, digna et nobilis socialis conversatio: "omnia autem vestra sunt, vos autem Christi" (I Cor. III, 23; Phil. III, 8). Breviter nempe: spiritus Operis Dei est supernaturalis, sincerus ac profundus, simplex, perfecte assimilatus et veluti connaturalis effectus, qui omnia penetrat, purificat et, quin deformet, in veram substantiam sanctificationis et apostolatus transformat: "vos autem Christi", et ad exemplum Christi et cum Christo, Dei (Phil. ¡bid.).

Ut insidiae vincantur triplicis concupiscentiae, superbiae vitae speciatim, quae ex doctrina, ex condicione sociali et ex muneribus al¡ posset, ascetismus sapienti firmitate plenus impense in Instituto colitur. Hic ascetismus nititur: humilitate, quam a summo mane, fronte ad pulverem usque prona, omnes profitentur sub lemmate "serviam"; obedientia absoluta; su¡ abnegatione et frequentibus mortificationibus, etiam corporis. Haec omnia scienter curantur ut media non solum purificationis, sed praeterea ver¡ et solidi progressus spiritualis, iuxta illud bene probatum ac comprobatum verbum: "tantum proficies quantum tibi ipsi vim intuleris"; curantur etiam ut authentica demonstratio et exercitatio effectivi et practici amoris Christi, qui "dilexit me et tradidit semetipsum pro me" (Gal. II, 20); et denique, ut praeparatio ad omnem apostolatum eiusque perfectum exercitium: "Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore suo, quod est Ecclesia" (Col. 1, 24).

Renovatus sensus filiationis divinae in Christo lesu, necessario in Opere Dei vertitur et practice traducitur in ardens desiderium et sincerum studium, vere tenerum simulque profundum, imitandi Deum ut fui carissimi (Eph. V, 1) et -ad exemplum Christi, Unigeniti Patris et Primogeniti in multis fratribus, qui in omnibus via et exemplar est- plene et totaliter propriam vitam conformandi ad christianam perfectionem (Rom. VIII, 29), in saeculo quidem et in propria cuiusque professione.

Hoc ascetismi exemplar aliquibus tractibus completur: tenera devotione et deditione erga Beatissimam Virginem Mariam; pio amore erga Sanctam Matrem Ecclesiam, omniumque ad illam quoquo modo pertinentium; sincera veneratione, dilectione atque docilitate erga Summum Pontificem et ecclesiasticam ordinariam Hierarchiam; fideli ac perpetuo sensu humilitatis externae et intrinsecae, non tantum individualis sed etiam collectivae; candore connaturalis simplicitatis; familiari et nobili agendi ratione; et, denique, expressione iugis serenae laetitiae.

V. FORMATIONIS RATIO, GRADUS, NOTAE AC CHARACTERES.

Attento Operis Dei fine, candidatorum severissima fit selectio atque, iam veluti ad ianuas, eliminatio. Non raro inter Supernumerarios provide et amice retinentur qui iudicati sunt ad plenam consecrationem non vere vocati.

Praeter illa communia impedimenta, quae Institutis saecularibus etiam applicantur, et praeter requisita generalia, ad Opus Dei, ex ipsius natura atque ratione apostolatus, non immerito requisita nonnulla exiguntur et aliqua imponuntur particularia impedimenta. Attenditur sane ad personae condicionem, etiam socialem, ipsiusque qualitates et exigitur ingenium capax superioris formationis; quoad animi dotes, pro omnibus et singulis candidatis, necessarius reputatur character sincerus, rectus, sociabilis, virilis, ad actionem et apostolatum individualem exercendum idoneus et aptus. Candidati debent esse tenaces, dociles, ad profundam formationem et transformationem dispositi. Denique, pro Numerarais, studia in aliqua Universitate iam peracta vel cum fructu peragenda requiruntur.

Ut educatio possit profunde a candidatis assimilari et ulteriore formatione et transformatione novi homines verique apostoli ex ipsis creara queant, arduum opus quadam veluti praeformatione incipiendum est. Nemo sane ad Opus Dei ut verum ipsius membrum directo admittitur. In coetibus per quos apostolatum "operis S: Raphai lis" sodales exercent, candidatus iuvenis probatur, educatur, praeparatur. Qui vocatus praesumi potest, quia impedimentis caret, requisitis et qualitatibus ornatur et bonum de se specimen dedit, in Collegüs et Residentiis Operas Dei, cum studiis vacat vel ipsa complet, in contactu gradatim ponitur cum spiritu intrinseco Instituti et pedetentim in diversis apostolatus operibus exercetur. Interea candidatus lente experitur et ipsius probatio completur.

Quando iam haec individualis probatio absoluta censeri potest, quando iuvenis culturam religiosam claram et profundam acquisivit suamque vere et practice fecit, tunc candidatus ad Opus Dei admittitur. Postea incipiunt formalis probationis cursus, quibus superatis, ascensio ad diversos gradus, qui sapienter in Opere Dei distinguuntur, fieri valet. Post primam huiusmodi formationem, candidatus su¡ ipsius Oblationem Domino et Instituto facit. In ipsa, vota socialia ad annum emittuntur et per quinque saltem solidos annos renovara debent. Ex Oblatione ad Fidelitatem transitus et gradus fit, quo pulchro nomine perpetua consecratio designatur.

Inter perpetuo Fidelitate incorporatos, seliguntur qui accurate ulterius probati et formati, ad munera regiminis atque educationis apti declarantur voceque, ut dicunt, passiva fruuntur et Inscripti nuncupantur. Voce etiam activa in supremis Instituti Congressibus, praesertim vero in electivis, ex quo Electores dicuntur, pauci post severam praeparationem donantur.

Clericalis sacerdotum institutio omnibus modis fovetur ac severissime exigitur. Sub respectu ecclesiasticae culturae, non solum ab omnibus completum curriculum, ad normam iugis communis peculiarisque Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis, ad unguem requiritur, sed praeterea una saltem doctoralis ecclesiastica laurea, in Athaeneis Romanis ex regula consequenda, ab omnibus et singulis expostulatur. Ecclesiastica vero spiritualis formatio accuratissime in cursibus Collegüsque ad hoc destinatis et ordinatis praebetur ac impertitur.

VI. REGIMEN INSTITUTI .

Duae hierarchiae interne pro viris et mulieribus diversae, in omnibus gradibus regiminis distinguuntur. Ipsaeque in Patre eiusque delegatis ac, in unaquaque Regione, in Consiliario uniuntur: atque ab ipsis tantum sive Institutum sive singulae eius Regiones legitime repraesentatur. Consiliarius tamen, quoad mulierum Sectionem, vice et nomine Patris agit.

Hierarchia tribus gradibus constat: generali, regional¡ et locali, in quibus interna munera atque officia socüs Numerarüs semper reservantur.

Supremus Moderator seu Praeses Generalis Instituti ad vitam eligitur et plena potestate fruitur. Operis Dei ratio atque intima ipsius ad modum familiae constitutio; membrorum Numerariorum condicio quae, cum omnes intellectuales sint taus evadit ut auctoritas, si discutiatur, periclitetur; denique natura et character apostolatus sodalium, suadere visa sunt ut Pater omnia in manibus habeat, ita ut Congressus, Consilia ac munera ipsum adiuvare debeant, atque non nisi in casibus gravioribus, ad normam iuris et Constitutionum, votum deliberativum in regimine praecipue generali admittatur. Rationes quibus haec absoluta auctoritatis ratio vindicabatur severe ad trutinam non semel revocatae sunt: et post diligens earum examen in Commissionibus Consultorum prius, et postea in Congressibus plenis, a S. Congregatione probatae et, praecipue quoad graviora, etiam SS.mo Domino Nostro Papae subiectae sunt.

Corpora moralia, quibus Patris electio aliorumque generalium munerum utriusque Sectionis Instituti provisio reservantur, sunt Congressus Electorum et Congressus Electrcum. Praeter facultates electivas, ipsis, in unaquaque Sectione competit participatio quaedam in supremo regimine, ad normam Constitutionum. Congressus ordinarios singulis quinquenni¡s convocatur, ut de Instituti statu iudicium proferat et futurae actioni regiminis opportunas normas suadere valeat. Convocar¡ insuper Congressus Sectionis virorum debet quando Patris officium vacat: et etiam convocandus extra ordinem est, cum rerum adiuncta quoquo modo ad normam Constitutionum id postulent.

Inter Congregationes, quae in regiminis ordinatione notatu dignae sunt, recenser¡ debent Hebdomadae Laboris, generales et regionales. Ipsae ad internae experientiae lectiones diligenter colligendas, et ad progressum ordinate promovendum in methodis et instrumentis ad apostolatum adhibendis dedicantur, in utraque Operis Dei Sectione. Ad Hebdomadas Laboris sodales omnes Instituti seu Regionis Fidelitate Operi Dei perpetuo incorporati collaborare valent, etsi non omnes ipsis adsistere queunt.

Cum iam ergo omnia ad Institutum et Constitutiones Operis Dei Societatisque Sacerdotalis Sanctae Crucis spectantia accurate perpensa sub omni versu haberi valeant, et clare solideque constent, Haec Sacra Congregatio Negotüs Religiosorum Sodalium praeposita, vigore specialium facultatum a SS.mo Domino Nostro Pio, Divina Providentia Papa XII, occasione Anni Maximi Iubilaei concessarum, Ipsiusque nomine et auctoritate, quae sequuntur statuere decrevit:

1.um.-Institutum Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis et Opus Dei ut Institutum saeculare, ad normam Constitutionis Apostolicae "Provida Mater Ecclesia", definitive approbatur et confirmatur;

2.um.-Constitutiones Instituti saecularis Societas Sacerdotalis Sanctae Crucis et Opus Dei, prout in hoc textu adsunt cuius autographium in Archivo Sacrae Congregationis conservatur, definitive approbantur.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis de Religiosis, die XVI iunii an. Maximi Iubilaei MDCCCCL, Sanctissimo Divinoque Cordi lesu sacra.

+ Al. Card. Lavitrano

L + S                                                                Praef.

+ fr. L..E. Pasetto

Secr.