AGP, Sezione Giuridica, IV/15091.
SACRA CONGREGAZIONE N. 2777/43
DEI RELIGIOSI
Romae, die 13 augusti 1946
Rev.me Pater,
brevis sane temporis lapsus pertransiit ex quo Haec Sacra Congregatio ad Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis atque Operis Dei canonicam erectionem ex actis atque satis abunde probatis veniam libenter concessit, et iam in dies ex diversis partibus copiosa et quidem certa atque authentica documenta perveniunt, quae Institutum Tuum summopere laudant et commendant. Satis superque his documentis comprobatur quod Sacra Congregatio, re mature perpensa, censuerat circa sanctitatem, necessitatem atque opportunitatem finis et apostolatus quem Institutum Tuum sibi proposuit.
Igitur Tibi, Rev.me Pater, et tuis omnibus qui in sancto, silenti, et arduo apostolatu penetrationis sive inter scientiarum cultores, sive in publicis magisteriis, sive in civilibus omnis generis professionibus strenue adlaborant, ob copiosos iam obtentos hucusque fructus, ob celerem diffusionem quam nacti estis, ob bonum spiritum quo Institutum ducitur ex toto corde gratulamur
Animo volenti in iis quae fortiter incepisti perge, Rev.me Pater, et Tecum pariter pergant atque fdeliter omnes, viri et mulieres, sequantur qui quaeve ex divina vocatione tam nobili et sancto Operi adscripti iam sunt et in posterum adscribantur.
Dum cuncta omnia fausta prospera Tibi, Rev.me Pater, Tuoque Operi adprecor, Tui addictissimum in Domino Me profiteor
+ Al. Card. Lavitrano
Praef.
+ fr. L. E. Pasetto
Secr.
Rev.mo Patri D. D. Iosepho Mariae Escrivá de Balaguer y Albás
Fundatori et Praesidi Generali Societatis Sacerdotalis Sanctae Crucis et Operis Dei. Matriti.
Volver al índice general de “El itinerario jurídico del Opus Dei. Historia y defensa de un carisma”.