Formulae doctrinae Catholicae

Duo praecepta dilectionis

– Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua.

– Diliges proximum tuum sicut teipsum.

Regula aurea (Mt 7, 12)

Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis.

Decem Praecepta

1. Ego sum Dominus Deus tuus: non habebis deos alios coram me.

2. Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum.

3. Memento ut dies festos sanctifices.

4. Honora patrem tuum et matrem tuam.

5. Non occides.

6. Non moechaberis.

7. Non furtum facies.

8. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

9. Non desiderabis uxorem eius.

10. Non concupisces eius bona.

Beatitudines

1. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum caelorum.

2. Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

3. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

4. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

5. Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.

6. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

7. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

8. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est Regnum caelorum.

– Beati estis, cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

Tres virtutes theologales

1. Fides.

2. Spes.

3. Caritas.

Quattuor virtutes cardinales

1. Prudentia.

2. Iustitia.

3. Fortitudo.

4. Temperantia.

Septem Dona Spiritus Sancti

1. Sapientia.

2. Intellectus.

3. Consilium.

4. Fortitudo.

5. Scientia.

6. Pietas.

7. Timor Dei.

Duodecim Fructus Spiritus Sancti

1. Caritas.

2. Gaudium.

3. Pax.

4. Patientia.

5. Benignitas.

6. Bonitas.

7. Longanimitas.

8. Mansuetudo.

9. Fides.

10. Modestia.

11. Continentia.

12. Castitas.

Praecepta Ecclesiae

1. Missam audire diebus Dominicis ceterisque festis de praecepto.

2. Peccata sua mortalia saltem semel in anno confiteri, et in mortis periculo, et si quis ad Sacram Communionem accedere debet.

3. Eucharistiae Sacramentum saltem tempore paschali recipere.

4. Ieiunium et abstinentiam servare diebus ab Ecclesia statutis.

5. Ecclesiae in suis necessitatibus subvenire.

Septem opera misericordiae corporalia

1. Infirmos visitare.

2. Cibum praebere esurientibus.

3. Potum praebere sitientibus.

4. Hospites excipere.

5. Nudos cooperire.

6. Carcere clausos invisere.

7. Mortuos sepelire.

Septem opera misericordiae spiritualia

1. Ignorantes instruere.

2. Dubitantibus consilia dare.

3. Peccatores monere.

4. Offensas remittere.

5. Afflictos solari.

6. Molestos patienter sustinere.

7. Pro vivis et defunctis Deum orare.

Septem peccata capitalia

1. Superbia.

2. Avaritia.

3. Luxuria.

4. Ira.

5. Gula.

6. Invidia.

7. Acedia.

Novissimis

1. Mors.

2. Iudicium.

3. Infernus.

4. Paradisus.