Aliae devotiones et psalmi

Psalmus II

Antiphona. Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Allelúia).

1. Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia?

2. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:

3. «Dirumpámus víncula eórum et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».

4. Qui hábitat in cælis, irridébit eos, Dóminus subsannábit eos.

5. Tunc loquétur ad eos in ira sua et in furóre suo conturbábit eos:

6. «Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum!».

7. Prædicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.

9. Reges eos in virga férrea et tamquam vas fíguli confrínges eos».

10. Et nunc, reges, intellégite, erudímini, qui iudicátis terram.

11. Servíte Dómino in timóre et exsultáte ei cum tremóre.

12. Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confídunt in eo.

13. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Antíphona. Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Allelúia).

. Dómine, exaudi oratiónem meam.

. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:

. Dóminus vobíscum.

. Et cum spíritu tuo.

Orémus

Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, eius suavíssimo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sǽcula sæculórum.

. Amen.

Psalmus L

Miserére mei, Deus, secúndum misericórdiam tuam. Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum dele iniquitátem meam.

Ámplius lava me ab iniquitáte mea et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi, et malum coram te feci, ut iustus inveniáris in senténtia tua et ǽquus in iudício tuo.

Ecce enim in iniquitáte generátus sum: et in peccáto concépit me mater mea.

Ecce enim veritátem in corde dilexísti: et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.

Aspérges me hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

Audíre me fácies gáudium et lætítiam, et exsultábunt ossa, quæ contrivísti.

Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Ne proícias me a fácie tua et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi lætítiam salutáris tui, et spíritu promptíssimo confírma me.

Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur.

Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, et exsultábit língua mea iustítiam tuam.

Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam.

Non enim sacrifício delectáris; holocáustum, si ófferam, non placébit.

Sacrifícium Deo spíritus contribulátus; cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, ut ædificéntur muri Ierúsalem.

Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes et holocáusta: tunc impónent super altáre tuum vítulos.

O Bona Crux

Sancto Andreae Apostolo adscripta

O Bona Crux, quæ decórem ex membris Dómini suscepísti, diu desideráta, sollícite amáta, sine intermissióne quæsíta, et aliquándo cupiénti ánimo præparáta: áccipe me ab homínibus, et redde me magistro meo: ut per te me recípiat, qui per te me redémit.

Léctio

Initio

Veni, Sancte Spíritus!, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.

. Emitte Spíritum tuum, et creabúntur.

. Et renovábis faciem terræ.

Orémus

Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti, da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de eius semper consolatióne gaudére. Per Christum Dóminum nostrum.

. Amen.

In fine

. Ágimus tibi gratias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis tuis, qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

. Amen.

. Deus det nobis suam pacem.

. Et vitam ætérnam.

. Amen.

Benedíctio mensæ

. Bénedic, Dómine, nos et hæc tua dona quæ de tua largitáte sumus sumptúri. Per Christum Dóminum nostrum.

. Amen.

Ante prándium:

. Mensæ cæléstis partícipes faciat nos, Rex ætérnæ glóriæ.

. Amen.

Ante cenam:

. Ad cenam vitæ ætérnæ perdúcat nos, Rex ætérnæ glóriæ.

. Amen.

Post prándium vel cenam:

. Ágimus tibi gratias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis tuis, qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

. Amen.

. Deus det nobis suam pacem.

. Et vitam ætérnam.

. Amen.

Benedíctio pro itínere

Beata Maria intercedénte, bene ambulémus (ámbulem, ámbules, ambulétis): et Dóminus sit in itínere nostro (meo, tuo, vestro), et Ángeli eius comiténtur nobíscum (mecum, tecum, vobíscum).

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

Preces

Sérviam!

. Ad Trinitátem Beatíssimam.

. Grátias tibi, Deus, grátias tibi: vera et una Trínitas, una et summa Déitas, sancta et una Únitas.

. Ad Iesum Christum Regem.

. Dóminus Iudex noster; Dóminus Légifer noster; Dóminus Rex noster. Ipse salvábit nos.

. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis.

. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis.

. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.

. Et líbera nos propter nomen tuum.

. Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo?

. Si consístant advérsum me castra, non timébit cor meum; si exsúrgat advérsum me prœlium, in hoc ego sperábo.

. Ad Beátam Vírginem Maríam Mediatrícem.

. Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona.

. Ad Sanctum Ioseph Sponsum Beátæ Maríæ Vírginis.

. Fecit te Deus quasi Patrem Regis, et dóminum univérsæ domus eius: ora pro nobis.

. Ad Ángelos Custódes.

. Sancti Ángeli Custódes nostri, deféndite nos in prœlio ut non pereámus in treméndo iudício.

. Ad Sanctum Iosephmaríam Conditórem nostrum.

. Intercéde pro fíliis tuis ut, fidéles spirítui Óperis Dei, labórem sanctificémus et ánimas Christo lucrifácere quærámus.

. Orémus pro Beatíssimo Papa nostro N.

. Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra, et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.

. Orémus et pro Antístite huius diœcésis.

. Stet et pascat in fortitúdine tua, Dómine, in sublimitáte nóminis tui.

. Orémus pro unitáte apostolátus.

. Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

. Omne regnum divísum contra se, desolábitur.

. Et omnis cívitas vel domus divísa contra se non stabit.

. Orémus pro benefactóribus nostris.

. Retribúere dignáre, Dómine, ómnibus nobis bona faciéntibus propter nomen tuum, vitam ætérnam. Amen.

. Orémus pro Patre.

. Misericórdia Dómini ab ætérno et usque in ætérnum super eum: custódit enim Dóminus omnes diligéntes se.

. Orémus et pro frátribus nostris Óperis Dei, vivis atque defúnctis.

. Salvos fac servos tuos, Deus meus, sperántes in te.

. Mitte eis, Dómine, auxílium de sancto.

. Et de Sion tuére eos.

. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.

. Et lux perpétua lúceat eis.

. Requiéscant in pace.

. Amen.

. Dómine, exáudi oratiónem meam.

. Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdos, si Preces moderatur, exsurgit et addit Dóminus vobíscum, stans etiam dum recitat orationem.

. Dóminus vobíscum.

. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Deus, cui próprium est miseréri semper et párcere: súscipe deprecatiónem nostram. Ure igne Sancti Spíritus renes nostros et cor nostrum, Dómine: ut tibi casto córpore serviámus, et mundo corde placeámus.

Actiónes nostras, quǽsumus Dómine, aspirándo prǽveni et adiuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Christum Dóminum nostrum.

. Amen.

Omnes dicunt:

Gáudium cum pace, emendatiónem vitæ, spátium veræ pœniténtiæ, grátiam et consolatiónem Sancti Spíritus atque in Ópere Dei perseverántiam, tríbuat nobis Omnípotens et Miséricors Dóminus.

. Sancte Míchaël.

. Ora pro nobis.

. Sancte Gábriel.

. Ora pro nobis.

. Sancte Ráphaël.

. Ora pro nobis.

. Sancte Petre.

. Ora pro nobis.

. Sancte Paule.

. Ora pro nobis.

. Sancte Ioánnes.

. Ora pro nobis.

Cum adsit aliquis Sacerdos, dignior ait:

Iube, Domne, benedícere.

Sacerdos benedicit:

Dóminus sit in córdibus vestris, et in lábiis vestris, in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti.

. Amen.

. Pax.

. In ætérnum.