Hymni

Ubi caritas

Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor. Exultemus, et in ipso iucundemur. Timeamus, et amemus Deum vivum. Et ex corde diligamus nos sincero.

Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Simul ergo cum in unum congregamur, ne nos mente dividamur, caveamus. Cessent iurgia maligna, cessent lites. Et in medio nostri sit Christus Deus.

Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Simul quoque cum beatis videamus, glorianter vultum tuum, Christe Deus, gaudium quod est immensum, atque probum, Saecula per infinita saeculorum. Amen.

Pax in caelo

Pax in caelo, pax in terra. Pax in omni populo. Pax sacerdotibus Ecclesiarum Dei.

Christus Iesus Rex Pacificus et thronus eius erit firmissimus in perpetuum. Ipse est pax nostra.

Pax in caelo, pax in terra.

Oriatur in diebus nostris iustitia et abundantia pacis.

Pax in omni populo.

Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Pax sacerdotibus Ecclesiarum Dei.

Rorate coeli

Tempus Adventus

Rorate coeli desúper, Et nubes plúant justum. Ne irascáris Dómine, ne ultra memíneris iniquitátis:

Ecce cívitas Sancti facta est desérta. Sion desérta facta est: Jerúsalem desoláta est. Domus sanctificatiónis tuae et gloriae tuae, ubi laudavérunt te patres nostri.

Rorate coeli desúper, et nubes plúant justum.

Peccávimus et facti sumus quam immúndus nos, et cecídimus quasi fólium univérsi: Et iniquitátes nostrae quasi ventus abstulérunt nos; Abscondísti fáciem tuam a nobis, et allisísti nos in mánu iniquitátis nostrae.

Rorate coeli desúper, et nubes plúant justum.

Víde, Dómine, afflictiónem pópuli tui, Et mitte quem missúrus es:
Emítte Agnum dominatórem terrae, De pétra desérti ad montem fíliae Sion, ut áuferat ipse jugum captivitátis nostrae.

Rorate Coeli desúper, et nubes plúant justum.

Consolámini, consolámini, pópule meus: Cito véniet salus tua. Quare moeróre consúmeris, quia innovávit te dolor? Salvábo te, noli timére, ego énim sum Dóminus Deus túus Sánctus Israël, Redémptor túus.

Rorate coeli desúper, et nubes plúant justum.

Te, Ioseph

Te, Ioseph, celebrent agmina caelitum,
te cuncti resonent Christiadum chori,
qui, clarus meritis, iunctus es inclitae,
casto foedere Virgini.

Almo cum tumidam germine coniugem
admirans dubio tangeris anxius,
afflatu superi Flaminis, Angelus
conceptum puerum docet.

Tu natum Dominum stringis, ad exteras
Aegypti profugum tu sequeris plagas;
amissum Solymis quaeris et invenis,
miscens gaudia fletibus.

Electos reliquos mors pia consecrat
palmamque emeritos gloria suscipit;
tu vivens, Superis par, frueris Deo,
mira sorte beatior.

Nobis, summa Trias, parce precantibus;
da Ioseph meritis sidera scandere,
ut tandem liceat nos tibi perpetim
gratum promere canticum. Amen.

Media vita

Tempus Quadragesimæ

Media vita in morte sumus: quem quaérimus adiutórem nisi te, Dómine, qui pro peccátis nostris iuste irásceris?

Sancte Deus, sancte fortis, sancte et miséricors Salvátor: amárae morti ne tradas nos.

In te speravérunt patres nostri; speraverunt et liberásti eos.

Sancte Deus, sancte fortis, sancte et miséricors Salvátor: amárae morti ne tradas nos.

Ad te clamavérunt patres nostri Clamavérunt et non sunt confúsi.

Sancte Deus, sancte fortis, sancte et miséricors Salvátor: amárae morti ne tradas nos.

Glória a Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto.

Sancte Deus, sancte fortis, sancte et miséricors Salvátor: amárae morti ne tradas nos.

Ave verum

Ave verum corpus, natum de Maria Virgine: vere passum, immolatum in cruce pro homine.

Cuius latus perforatum fluxit aqua et sanguine: esto nobis prægustatum mortis in examine.

O Iesu dulcis! O Iesu pie! O Iesu, fili Mariae.

Ave maris stella

Ave maris stella, Dei Mater alma, atque semper Virgo, felix caeli porta.

Sumens illud Ave Gabrielis ore, funda nos in pace, mutans Hevae nomen.

Solve vincula reis, profer lumen caecis mala nostra pelle, bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem: sumat per te preces, qui pro nobis natus, tulit esse tuus.

Virgo singularis, inter omnes mitis, nos culpis solutos, mites fac et castos.

Vitam praesta puram, iter para tutum: ut videntes Iesum semper collaetemur.

Sit laus Deo Patri, summo Christo decus, Spiritui Sancto, tribus honor unus. Amen.

Lux aeterna

Lux aetérna lúceat eis, Dómine, cum sanctis tuis in aetérnum, quia pius es.

Réquiem aetérnam dona eis, Dómine, et lux perpétua lúceat eis. Cum santis tuis in aetérnum, quia pius es.

Vexilla regis

In honore Sanctae Crucis

Vexílla regis pródeunt, fulget crucis mystérium, quo carne carnis cónditor suspénsus est patibulo.

Quo vulneratus insuper mucróne diro lánceae, ut nos laváret crimine, manávit unda et sánguine.

Arbor decóra et fúlgida, ornáta regis púrpura, elécta, digno stípite tam sancta membra tángere!

Beáta cuius bráchiis pretium pepéndit sæculi! Statéra facta est córporis praedam tulítque tartari.

Salve ara, salve víctima de passiónis glória, qua vita mortem pértulit et morte vitam réddidit.

O Crux, ave, spes única! hoc passiónis témpore

die 14 septembris:
in hac triumphi gloria

piis adáuge grátiam, reisque dele crímina.

Te, fons salútis Trínitas, colláudet omnis spíritus: quos per Crucis mystérium salvas, fove per saécula. Amen.

Benedíctus

Benedíctus Dóminus Deus Ísraël, quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ; et eréxit cornu salútis nobis, in domo David, púeri sui: sicut locútus est per os sanctórum, qui a saéculo sunt, prophetárum eius.

Salútem ex inimícis nostris, et de manu ómnium, qui odérunt nos: ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, et memorári testaménti sui sancti; iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham, patrem nostrum.

Datúrum se nobis, ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, serviámus illi, in sanctitáte et iustítia coram ipso, ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius, ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, in remissiónem peccatórum eórum.

Per víscera misericórdiæ Dei nostri, in quibus visitávit nos Oriens ex alto: illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Oremus pro pontífice

Oremus pro pontífice nostro N.

Dóminus consérvet eum,
et vivíficet eum,
et beátum fáciat eum in terra,
et non tradat eum in ánimam inimicórum éius.