Beata Maria Virgo

Ángelus Dómini

. Ángelus Dómini nuntiávit Maríæ.

. Et concépit de Spíritu Sancto.

Ave, Maria…

. Ecce ancílla Dómini.

. Fiat mihi secúndum verbum tuum.

Ave, Maria…

. Et Verbum caro factum est.

. Et habitávit in nobis.

Ave, Maria…

. Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.

. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut qui, Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognóvimus; per Passiónem eius et Crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Christum Dóminum nostrum.

. Amen.

Regína cæli

Pro Tempore Paschali

. Regina cæli lætáre, allelúia.

. Quia quem meruísti portáre, allelúia.

. Resurréxit, sicut dixit, allelúia.

. Ora pro nobis Deum, allelúia.

. Gaude et lætáre, Virgo Maria, allelúia.

. Quia surréxit Dóminus vere, allelúia.

Orémus

Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi mundum lætificáre dignátus es, præsta, quǽsumus, ut per eius Genetrícem Vírginem Maríam perpétuæ capiámus gáudia vitæ. Per Christum Dóminum nostrum.

. Amen.

Memoráre

Memoráre, o piíssima Virgo Maria, non esse audítum a sǽculo, quemquam ad tua curréntem præsídia, tua implorántem auxilia, tua peténtem suffrágia, esse derelíctum.

Ego tali animátus confidéntia, ad te, Virgo Vírginum, Mater, curro, ad te vénio, coram te gemens peccátor assísto.

Noli, Mater Verbi, verba mea despícere; sed áudi propítia et exáudi. Amen.

Sanctum Rosárium

Visitátio Sanctíssimi Sacramenti

. Adorémus in ætérnum Sanctíssimum Sacraméntum.

. Adorémus in ætérnum Sanctíssimum Sacraméntum.

Pater noster, Ave Maria, Glória Patri (ter repetere).

. Adorémus in ætérnum Sanctíssimum Sacraméntum.

. Adorémus in ætérnum Sanctíssimum Sacraméntum.

Communiones spirituales

Yo quisiera, Señor, recibiros con aquella pureza, humildad y devoción con que os recibió vuestra Santísima Madre, con el espíritu y fervor de los santos.

Sanctum Rosárium

. Per signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus Noster. In Nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

Dominum meum Iesum Christum...

. Dómine, labia mea apéries,

. et os meum annuntiábit laudem tuam.

. Deus, in adiutórium meum inténde,

. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Gloria Patri...

Gaudii mysteria

In feria secunda et sabbato

1.° Annuntiatione Domini

2.° Visitatio Beatæ Mariæ Virginis ad S. Elisabeth.

3.° Nativitas Filii Dei in Bethlehem

4.° Presentatio Iesu in Templo

5.° Inventio pueri Iesu in Templo

Doloris mysteria

In feria tertia et feria sexta

1.° Oratio in Horto

2.° Flagellatio Domini

3.° Coronatio Spinis

4.° Baiulatio Crucis

5.° Crucifixio et Mors Domini Iesu

Gloriae mysteria

In feria quarta et Dominica

1.° Resurrectio Domini

2.° Ascensio Domini

3.° Descensus Spiritus Sancti

4.° Assumptio Beatæ Mariæ Virginis

5.° Coronatio Beatæ Mariæ Virginis

Lucis mysteria

In feria quinta

1.º Baptismus Domini

2.º Nuptiæ Canæ Galilææ

3.º Regni Dei proclamatio

4.º Transfiguratio Domini

5.º Institutio Eucharistiæ

 

 

 

 

 

 

Litaniarum Lauretanarum

. Kýrie, eléison.

. Kýrie, eléison.

. Christe, eléison.

. Christe, eléison.

. Kýrie, eléison.

. Kýrie, eléison.

. Christe, audi nos.

. Christe, audi nos.

. Christe, exáudi nos.

. Christe, exáudi nos.

. Pater de cælis, Deus,

. miserére nobis.

. Fili, Redémptor mundi, Deus,

. miserére nobis.

. Spíritus Sancte, Deus,

. miserére nobis.

. Sancta Trínitas, unus Deus,

. miserére nobis.

. Sancta Maria,

. ora pro nobis.

Sancta Dei Génetrix,

Sancta Virgo vírginum,

Mater Christi,

Mater Ecclésiæ,

Mater Misericordiæ,

Mater divínæ gratiæ,

Mater Spei,

Mater puríssima,

Mater castíssima,

Mater invioláta,

Mater intemeráta,

Mater immaculáta,

Mater amábilis,

Mater admirábilis,

Mater boni Consílii,

Mater Creatóris,

Mater Salvatóris,

Virgo prudentíssima,

Virgo veneránda,

Virgo prædicánda,

Virgo potens,

Virgo clemens,

Virgo fidélis,

Spéculum iustítiæ,

Sedes Sapiéntiæ,

Causa nostræ lætítiæ,

Vas spirituále,

Vas honorábile,

Vas insigne devotiónis,

Rosa mýstica,

Turris Davídica,

Turris ebúrnea,

Domus áurea,

Fœderis arca,

Iánua cæli,

Stella matutina,

Salus infirmórum,

Refugium peccatórum,

Solacium migrantium,

Consolátrix afflictórum,

Auxílium christianórum,

Regina Angelórum,

Regina Patriarchárum,

Regina Prophetárum,

Regina Apostolórum,

Regina Mártyrum,

Regina Confessórum,

Regina Vírginum,

Regina Sanctórum ómnium,

Regina sine labe originali concépta,

Regina in cælum assumpta,

Regina sacratíssimi Rosárii,

Regina famíliæ,

Regina pacis,

. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi,

. parce nobis, Dómine.

. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi,

. exáudi nos, Dómine.

. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi,

. miserére nobis.

Sub tuum præsídium confúgimus, Sancta Dei Génetrix, nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus; sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta.

. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.

. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Orémus

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut qui, Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognóvimus; per Passiónem eius et Crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Christum Dóminum nostrum.

. Amen.

– Pro necessitatibus Ecclesiæ et Status: Pater noster. Ave Maria. Gloria Patri.

– Pro persona et intentionibus Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Episcopi huius diœcesis: Pater noster. Ave Maria. Gloria Patri.

– Pro animabus benedictis in Purgatorio: Pater noster. Ave Maria. Requiescant in pace. Amen.

________________

Feria V in Passione Domini, loco Gloria, potest recitari:

. Christus factus est pro nobis.

. Obœdiens usque ad mortem.

Et Feria VI:

. Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem.

. Mortem autem crucis.

Et Sabbato Sancto:

. Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

. Propter quod et Deus exaltávit íllum: et dedit ílli nomen, quod est super omne nomen.

Sub tuum præsídium

Sub tuum præsídium confúgimus, Sancta Dei Génetrix, nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus; sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta.

. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.

. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Stabat Mater

Stabat Mater dolorósa iuxta Crucem lacrimósa, dum pendébat Fílius.

Cuius ánimam geméntem, contristátam et doléntem pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta fuit illa benedícta, mater Unigéniti!

Quæ mærébat et dolébat, pia Mater, dum vidébat nati pœnas íncliti.

Quis est homo qui non fleret, matrem Christi si vidéret in tanto supplício?

Quis non posset contristári Christi Matrem contemplári doléntem cum Fílio?

Pro peccátis suæ gentis vidit Iesum in torméntis, et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem Natum moriéndo desolátum, dum emísit spíritum.

Éia, Mater, fons amóris me sentíre vim dolóris fac, ut tecum lúgeam.

Fac, ut árdeat cor meum in amándo Christum Deum ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas, crucifíxi fige plagas cordi meo válide.

Tui Nati vulneráti, tam dignáti pro me pati, pœnas mecum dívide.

Fac me tecum píe flere, crucifíxo condolére, donec ego víxero.

Iuxta Crucem tecum stare, et me tibi sociáre in planctu desídero.

Virgo vírginum præclara, mihi iam non sis amára, fac me tecum plángere.

Fac, ut portem Christi mortem, passiónis fac consórtem, et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári, fac me Cruce inebriári, et cruóre Fílii.

Flammis ne urar succénsus, per te, Virgo, sim defénsus in die iudícii.

Christe, cum sit hinc exíre, da per Matrem me veníre ad palmam victóriæ.

Quando corpus moriétur, fac, ut ánimæ donétur paradísi glória. Amen.

Alma Redemptóris Mater

A Sabbato quod ante primam Dominicam Adventus cadit usque ad diem 1 Februarii

Alma Redemptóris Mater, quæ pérvia cæli porta manes, et stella maris, succúrre cadénti, súrgere qui curat, pópulo.

Tu quæ genuísti, natúra miránte, tuum sanctum Genitórem, Virgo prius ac postérius, Gabriélis ab ore sumens illud Ave, peccatórum miserére.

Ave, Regína cælórum

A die 2 Februarii usque ad Feriam IV in Hebdomada sancta

Ave, Regína cælórum, ave, Dómina Angelórum, salve, radix, salve, porta, ex qua mundo lux est orta.

Gaude, Virgo gloriósa, super omnes speciósa; vale, o valde decóra, et pro nobis Christum exóra.

Magníficat

Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes.

Suscépit Ísraël púerum suum, recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, Ábraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.

Salve, Regína

Salve, Regina, Mater misericórdiæ, vita, dulcédo et spes nostra, salve.

Ad te clamámus, éxsules fílii Hevæ. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle.

Éia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.

Et Iesum benedíctum fructum ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!